monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 6
Alii de septem vindictis Cain varia suspicantur. Primum eius asserunt fuisse peccatum, quod non recte diviserit. Secundum, quod inviderit fratri suo. Tertium, quod dolose egerit, dicens: 'Transeamus in campum' . Quartum, quod interfecerit. Quintum, quod procaciter negaverit, dicens: 'Nescio, nunquid custos fratris mei sum' ? Sextum, quod se ipsum damnaverit, dicens: 'Maior culpa mea est, quam ut dimittar' . Septimum, quia nec damnatus egerit poenitentiam, secundum Ninivitas, et Ezechiam regem Iuda: qui imminentem mortem lacrymis sustulerunt ut qui damnati fuerant, non perirent, sed agentes poenitentiam, impetrarent misericordiam Dei. Nam tradunt illum a clementissimo Deo, ideo usque ad septem generationes fuisse dilatum, ut saltem malis ipsis, et longaevitate moeroris compulsus, poenitentiam ageret, et mereretur absolvi.